# Cognitio Vitae [Incertus] 40

Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/40

MAG. Nihil aliud Spiritus Sanctus, quam amor Dei intelligitur, unde et Deus charitas dicitur Filium (IJoan. IV, 16). Constat autem quia Pater Filium ut se ipsum diligit; et item Filius Patrem tamquam semetipsum diligit; vita namque diligit se sapere, et item et sapientia diligit se vivere: vitæ autem et sapientiæ probata est una essentia esse. Igitur dilectio vel amor vel charitas, quod est Spiritus sanctus, in substantia Patris et Filii coessentialis existit; et ideo ab utroque æqualiter procedit.

---

Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015c/stoa0040.stoa015c.opp-lat1.xml.
