# Cognitio Vitae [Incertus] 42

Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], 42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/42

MAG. Spiritus sancti substantia non est in columbam vel ignem transmutata, sicut nec Verbi in carnem transformata: sed Spiritus sanctus columbæ corpus condidit (a), in quo se ad horam super corpus Verbi inseparabiliter 1 ad testimonium hominibus visibilem præbuit, ipse vero invisibilis in essentia Patris et Verbi inseparabiliter mansit. Animas quoque discipulorum interius possidens, foris speciem ignis vel luminis oculis hominum pro signo sxhibuit, et tamen a substsantia Patris Filii non recessit; profecto isinuans quod Pater et Filius per eum peccata consumunt, et in eorum amorem hominum corda per ipsum accedunt; et quod impios per eum ad ignem judicabunt, justos vero lumine vitæ in ipso glorificabunt.

---

Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015c/stoa0040.stoa015c.opp-lat1.xml.
