Latin
43
Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 43
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XIX. De æqualitate personarum. Cur deitas virtutum vocabuli. non colatur. Disc. Quomodo constat has personas esse æquales? MAG. Deus est summa vita, summa sapientia, summa dilectio. Quantum ergo vita vivit, tantura se intelligit et tantum se diligit. Si enim non tantum se intelligit quantum vivit, nequaquam summa sapientia erit; et si non tantum se diligit quantum se intelligit, summa dilectio minime existit. Sed cum ipsius substantia verissime summum bonum sit; summa autem vita, et summa sapientia, et summa dilectio non nisi in summo bono inveniri possit; necessario sequitur tres personas, Patris gigneutis, Fihi geniti, Spiritus sancti procedentis, per omnia esso æquales, et in una cademque individua substantia summum bonum existentes.