# Cognitio Vitae [Incertus] 44

Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/44

Disc. Cur in his vocabulis magis deitas veneratur1. rum misericordia et justitia et cæteræ virtutes ejus essentiæ assignentur? MAG. Quia illa sunt ei proprie secundum se subst nlialin, ista vero secundum nos ei accidentalia. Misericors namque inde dicitur, non quod miserum cor habeat; sed omnem miseriam longe a Deo esse ratio probat. Justum autem humana locutio nominat, qni honis bona, malis mala recompensat. Verum quia Dens miseris in miseriis subvenit, nomen misericordis vel misericordiæ accepit: quamvis si nunquam ali'luis miser fuisset, cui misericordiam impenderet, non minus tamcn in substantia sui ipsa misericordia existeret. Quia vero justis largitur præmia, injustis justa irrogat supplicia; juste vocatur justus vel justitia: tamen si nullus foret cui vel gloriam vel poenam impenderet, non minus ipse justitia subsisteret. Sie de cæteris virtutibus sentiendum.

---

Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015c/stoa0040.stoa015c.opp-lat1.xml.
