Latin
45
Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 45
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XX. Annon aliqui necessaria miseri; Deus vero auclor mali. Qnod sine miseria juslilia el misericordia Dei manifestari queant. Disc. Hinc maxima videtur quæstio suboriri. Si misericordia Dei non potuit dignosci nisi per miseros, nec justitia ejus sciri nisi per damnandos; videtur inevitabiliter sequi, quosdam necessario miseros factos, per quos misericordia Dei revelaretur, et quosdam necessario damuabiles, per quosjustilia Dei manifestaretur. Quod si ita est, jam frustra prædicabitur malum nihil esse, cum nihil pejus possit excogitari qnam miseria et damnatio: et si hoc per validissima rationis argumenta non inlirmahimr, jam Deus summum honum minime cognoscitur, imo auctor tanti mali convincitur. Porro si noluit vel non potuit ostendere suam miserit ordiam nisi in miseris, jusliliam nisi in damnandis; quis non videat sequi, eum malevolum vel impotenlem; in uno, quod bonum nisi per malum ostendere noluerit; in allero, quod aliter facere non potuerit?