# Cognitio Vitae [Incertus] 46

Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/46

MAG. Quis vel demens hæc præsumat dicere, misericordiam et justitiam Dei nisi per miseros et damnandos manifestari non potuisse, cum manifeste constet nos occultas divilias nou solum per egentes, sed eliam per abundantes demonstrare posse? Si enim occultam habuero pecuniam, non ideo necesse erit quemquam pauperem existere, cui largiendo eam nianifestam faciant, cum idipsum diviti tribuendo facere queam; sed politis si pauper quilibet existens ad me venerit, de occulta pecunia ei misericordiam impendi oportebit. Sicque ejus experientia me largum et locupletem comprobat; quod idem in divite posse fieri constat, quamvis pauperis vel diviiis scientia aut experientia nihil mihi utilitatis, utputa omnia bona Irahenli, conferat; ipsis autem utilia, imo necessaria me hahere, eis sCire et experiri multum expediat. In hunc quippe modum si nullus aliquando miser vel darnuahilis fuisset, Deus omnipoteus misericordiam et justitiam in angelis et hominihus non minus manirestare potuisset, de sua videlicet abundantia eis misericorditer largiendo quod minime haberent; præsertim cum omnis creatura a se omnino nihil habent, sed omnia ab ipso fonte omnium honorum accipiat, ac dona sua in suis juste conservando quæ ab eo accepissent. Et ideo non erat necesse ut vel angelus damnationem ad manifestandam Dei justitiam, vel homo miseriam ad declarandam Dei misericordiam inciderent; cum utrumque in stantibus angelis declaraverit misericordiam videlicet, ens a lapsu conservando; justitiam, eis præmia dando. Quia autem libera voluntate angelus vel homo a Deo apostataverunt, misericordiam et justitiam, quasi prius occultam, manifeste experti sunt, dum illum justitia juste damnavit, isium misericordia misericorditer de miseria liheravit. Et cum iit hac experientia nihil Dco utilitatis accreverit, in quo plenitudo omnium honorum ante omnem creatam creaturam fuerit; sequitur quod nulla necessitas, sed sola voluntas eos ad miseriam compulerit.

---

Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015c/stoa0040.stoa015c.opp-lat1.xml.
