# Cognitio Vitae [Incertus] 47

Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], 47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/47

CAPUT XXI. Mali Deum auctorem nan esse, sed ordinatorem. DA bonitas. Omnipotentia. Deum autem non esse auclorem mali hinc aperte constat, quod ipse omne malum damnat. Porro quod malum nonsuhsistat, cvidens ratio probat. Omnis enim substantia bona est, sed malum bonum non est; igitur malum substantia non est, sed privatio honi est. Videtur autem malum quoddam agendi vel atiendi separabile accidens; in aclu quidem, dum inordinate agitur; in passione autem, dum inordinata actio bene ordinabitur. (a) In regno quippe cuncta ordinantis nihil inordinatum relinquilur. Est autem rectus rationalis creaturæ ordo, ut caduca respuat, mansura appetat; homines in anima immortales diligat, Deum summum bonum præ omnibus amans, ejus voluntati obediat. Sed qui summum bonum contemnunt, caducum mundi bonum diligunt, socias animas despiciunt, carnis desideriis obediunt; hi inordinate vivunt, sicque malum faciunt. Hoc vero malum ordinabitur, dum hæc actio in passionem mutabitur. Nam dum lalcs et summo et caduro mundi bnno privantur, necesse est ut asperis, qu:c blanditiis contraria sunt, afficiantur; quæ tamen in se ipsis non sunt mala. scd patientibus videntur amara. Igitur per nah'ram nihil est malum.

---

Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015c/stoa0040.stoa015c.opp-lat1.xml.
