Latin
53
Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 53
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXIV Quod Deus sit in omni creatura. Quod quæque eum sibi inesse sentiat. Quod Creator in tota creatura existat, omnis creatura probat: quæ se nihil ase, a Deo autem esse et bonum habere clamat. Deus namque est summa essentia et summum bonum omnis antem creatura per eum subsistit; omnis vero substantia bona est, quia est; ubi vero aliquid substantiale est, ibi Deusest: ergo in omni creatura Deus existit, quoniam omnis creatura subsistit. Hic fortassis infirmus animus apud se dicit, Si Deus in omni creatura est, tunc et in cœno, et in inferno, et in brutis animalibus, imo et in dæmonibus est, quae utique creaturæ sunt. Hic nullam inconvenientiam aperta ratio probat, quæ in his omnibus bonum considerate Cœnum quippe est res cum alia permixta, utpote terra cum aqua vel cum ali hujusmodi: terra autem bona est, quia substantia est, et aqua bona est quia substantia est. Infernus quoque dicitur esse igneus; et ignis bonus est, quia substantia est. Bruta etiam animalia singula in genero suo ad aliquid utilia sunt; et ideo bona sunt. Dæmones nihilominus, in eo quod angelica sunt natura, boni sunt. Igitur cum constet hæc singula in bono subsistere, necessarie sequitur Deum, qui bonitas est, in omnibus esse?