Latin
60
Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 60
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXIX Conclusio quæstionum de prœsentia Dei. Comparatio. Hujus falsissimæ opinionis machinamenta facile dissolvunt sacræ turris instrumenta. (a) Dei potentia nihil est aliud quam ejus essentia: igitur Deus non alicubi determinate, sed ubique essentialiter est. Deus quoque immensus est; lucus autem, scilicet spastium quod quodlihet corpus occupat, altitudine, latitudine, longitudine mensuratur, et quidquid est locale, per sursum et deorsum circumscribitur: Deus ergo nec partim in, nec partim in mundo; nec aliquando totus in cœlo, aliquando totus in mundo; nec per singula loca divisus, nec in singulis disjunte totus; sed extra omnem locum in se et per se existens, omnem locum replens, et in se continens, cunctam creaturam peactrans, universa per substantiam continuans, ubique scilicet in omnibus et extra omnia totus, et a nullo loco remotus. Sicut lumen lucernæ in oculis omniam circumstantium totum lucet, et in se ipso totum manet; non a se ipso recedit ut ad præsentes perveniat, nec unum relinquit ut alii luceat, sed potius singulis et omnibus simul totum lucet, et in se ipso totum manet; sic Deus ubique et in omnibus est totus, et in se ipso pemanet totus; a se non recedit, sed cuncta in se colligit.