# Cognitio Vitae [Incertus] 61

Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], 61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/61

CAPUT XXX. Qui Christus totus in cœlo, totus in virginis utero. Hinc quæritur, cum Deus loco non includatur, quomodo Christus totus in virginis utero, totus in cœlo prædicatur, cum uterus virginis locus non dubitetur. In cœlo fuit totus in Patris essentia, ut in anima tota sapientia; in virginis utero totus, ut verbum totum in voce. Deus etenim initio et fine earet; et ideo æternus manet. Igitur nec fuit præteritum, præsens est, semper ubique existit; unde et Est cognominatur (Exod. III, 14); quia æternitas existens, omnia tempora disponens, nullo tempore variatur. En machina vestræ multiplicis propositionis corruit, quia nullum accidens in Deum concurrit.

---

Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015c/stoa0040.stoa015c.opp-lat1.xml.
