Latin
63
Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 63
Unproofread scanNot analysed yet
MAG. Mutabilitas est quædam mortalitas: dum enim quid de præterito iu futurum movetur, quasi præterito moritur. Deus solus est immutabilis quia, nihil præteriti ei decedit, nihil futuri accedi, sed quidquid est vel fuit vel erit, totum sibi semper præsens adest; el sicut non potest cogitari quod aliquando initium habuerit, ita quoque non potest cogitari quod unquam finiri possit. Angeli autem mutabiles sunt, quia de præterito in præsens, de præsenti in futurum moventur; præterito quippe carcut, futurum nondum habent. Constat enim quod socios angelicos olim amissos non habent, et quod adhuc consortio sanctorum in terra peregrinantium carent. Præterita memoria rccolliguunt, futura præscienda intelligunt. Et sicut potest cogitari quod aliquando cœperint, ila etiam potest cogitari quod finiri possint. Sed et cum ipsi creaturam in se mutabilem considerant, quodam modo a statu immutabilitatis degenerant: talis mutabilitas est eis quædam mortalitas Animæ vero sicut sunt per omnia mutabiles, ita quoque pene per omnia mortales. Dens quippe est vita animæ, sicut ipsa est vita corporis: sed sicut mortuum est corpus quando animam non habet, ita anima mortua est cum Deo caret; vel sicut cæcus oculus mortuus dicitur cum luce privatur, sic anima mortua, cum beata vita quæ est Deus non fruitur. Solus ergo Deus habet immortalitatem, quia nullam recipit mutabilitatem. Hic etiam solus est invisibilis, quia nulli creaturæ ad plenum intelligibilis. Nempe Angeli animæ beatorum suo mure, non nostro, eum semper vident; non per intervalla spatiorum, sicut nos corporea videmus, sed intra se et extra se, in omni creatura et extra omnem creaturam eum conspiciunt, et nullo intellectus intuitu amplitudinem suæ claritatis excedunt. Et quia non pleniter ab ipsis ut a se ipso conspicitur vel intelligitur, ideo solus in visibilis dicitur.