# Cognitio Vitae [Incertus] 65

Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], 65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/65

MAG. Impugnantia a repugnantibus expugnantur dum præcedentia a consequentibus inexpugnabiliter roborantur. Duo homines scribuntur, interior et exterior. Interior anima, exterior corpus; interior invisibilis, exterior visibilis. invisibilis ergo ad imaginem et similitudinem invisibilis Dei est creatus, visibilis autem secundum visibilem mundum est formatus. Deus invisibilis est in substantia unitas, in personis trinitas. Interior ergo homo, id est, anima ad imaginem unitatis est creata; quia non est partibus ut corpus composita, sed est simplex natura et immortalis essentia 1.(a) Est quoque Deus memoria, quæ sui et omnium quæ sunt meminit, quæ Pater nominatur: ex qua intelligentia nascitur, quæ se et cuncta quæ sunt intelligit, quæ Filius nuncupatur: ex utraquedilectio procedit, quæ se et universaquæ sunt diligit, quæ Spiritus sanctus vocatnr. Ad hujus Trinitatis imaginem anima conditur, dum ei memoria, intellectus, ratio dilectionis inditur; præteritorum namque meminit, invisibilia intelligit, mala respuens bona diligit. Dei quoque essentia est lux, vita, justitia. bonitas, beatitudo. Ad hanc similitudinem anima facta est; ut sit lucida, vitalis, justa, bona, beata. Exterior vero homo, id est, corpus quodam modo ad exemplar mundi formatur, dum ex quatuor elementis compaginatur: unde et microcosmus, id est, minor mundus cognominatur.Et in hoc etiam anima habet similitudinem Dei, dum ipsa sic minorem mundum gubernat, ut Deus majorem. Omnis quoque creatura per aliquid similitudinem Dei habet, et quantum quæque alteri est excellentior, tantum est illi similior. Ipse quippe est, vivit, sentit, per rationem discernit. Lapides ergo ejus similitudine se adjungunt; quia sunt. Arbores magis similitudini ejus appropinquant; quia sunt, et crescendo vivunt. Quæque animantia multo magis ejus similitudinem exprimunt; quia sunt, vivunt ct sentiunt. Porro in hominibus et Angelis similitudo Dei maxime refulget; quia sunt, vivunt, sentiunt et ratione discernunt.

---

Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015c/stoa0040.stoa015c.opp-lat1.xml.
