Latin
66
Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 66
Unproofread scanNot analysed yet
Animas autem constat esse æternas. Si enim ad videndum Deum factæ prædicantur, necessario sequitur, ut sicut Deus finem non habere creditur, ita animæ illum visuræ sine fine vivere non dubitentur. sed quæritur. utrum illæ animæ immortales sint, quæ Deum visuræ non sunt. Omnes animas unius constat esse naturæ; et si quædam animæ immortales sunt, ergo omnes immortales sunt: igitur omnes animæ Deum visuræ semper erunt beatæ, et eum non visuræ semper miseræ 1.