Latin
68
Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 68
Unproofread scanNot analysed yet
Disc. Cura nobis non videtur? MAG. Quia tam subtilis ejus natura dicitur, quod se a corporeis oculis videri non patitur. Quantum enim aqua tenuior est terra, tantum aer subtilior est aqua; et quantum ætherius ignis aeremtenuitate. tantum vincit anima ignem cœlestem subtilitate. Hæc est enim causa quod nullus spiritus a nobis cernitur. quia subtilitas illorum naturæ nostrum visum excedere creditur.