Latin
70
Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 70
Unproofread scanNot analysed yet
MAC. Sicut superius dictum est, si lumen in medium ponatur, non minus in meis, et non magis lucet in alterius oculis, sed in singulis totum, et in se ipso manet totum; sic anima ubique in corpore, et in singulis membris est tota; unde tacto uno membro dolet tota. Non tamen tot tota membra, quia in se ipsa manet tota; sicut vox in auribus omnium non particulariter, sed sonat tota, et in se ipsa remanet tota.