# Cognitio Vitae [Incertus] 72

Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], 72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/72

MAC. Anima habet formam ceræ vel candelæ. Cera habilis est ad exprimendam ad imaginem, si ei sigillum imprimatur; sic candela ad Incendum si accendatur. in hunc modum exprimit anima imaginem scientiæ. si ei imprimitur sigillum doctrinæ; lumenque veritatis recipit, si igne sapientiæ accensa fuerit: quæ si se per studium vel exercitium habilem præbere neglexerit, sicut cera sine imagine, et sicut candela inaccensa sine lumine, sic in tenebris ignorantiæ sine scientia et veritate remanebit Quanto magis autem quæque anima se doctrinae adaptaverit, tanto magis capax scientiae erit. Cur autem ignis sancti Spiritus quasdam animas se habiles non præbentes, imo negligentes, lumine scientiæ magis accendat. quasdam non accendat; imo quibusdam laborantibus scientiam subtrahat, aliis similibus non subtrahat; ratio penetrare non valens mirando clamat: O quam incomprehensibilia sunt judicia Dei, et investigabiles viæ ejus (Rom. XI, 33)!

---

Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015c/stoa0040.stoa015c.opp-lat1.xml.
