Latin
75
Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 75
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXXVII. Quid differant credere Deum, et credere in Deum. Fides vera. DISC. Differt aliquid, credere Deum, et credere in Deum? MAG. Multum. Dæmones etenim et Pagani credunt Deum, sed non credunt in Deum. Credunt namque quod Deus sit qui omnia creavit, ac super omnia potens sil. In Deum autem tantum credunt, qni eum diligendo in illum tendunt. Vera autem fides est ci edere, quod Deus in essentia sit unitas, et in personis trinitas, et hic cuncta ex nihilo Verbo suo creaverit, ac collapsa eodem Verbo incarnato restauraverit, et in ultimo die per Spiritum suum universa innovabit; et hoc credentibus summum bonum, sci. licet se ipsum, in præmio dabit. Hæc lides vita animæ existit, et per hanc justus vivil. Hæc fides spe nuLritur, ut corpus cibo reficitur; dilectione animatur, ut corpus anima vivificatur; dilectio autem operatione comprobatur, unde et fides sine operibus mortua aflirmatur (Jacobi II 17). Ergo lide anima declinat a malo et facit bonam, spe cuncta trausiloria respuit, invisibilia sibt similia a appetit, dilectione quæque dura tolerat, carnis impetus refrenat, necessaria proximis erogat, summo bono semper anhelat. Igitur anima quæ sic credendo et sperando in Deum tendit, ipsum summum bonum sine line habebit.