# Cognitio Vitae [Incertus] 84

Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], 84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/84

Disc. Cum Deus ab initio mundi usque nunc nihil novi creaverit, quomodo novam creaturam esse constabit? MAG. Trifarie nova creatura dicitur, quæ per Trinitatem ita disponitur. Deus Pater omnem creaturam ex nihilo condidit, et hæc nova creatura nominatur. Deus quoque Filius incarnatus Ecclesiam nova religione instituit, quæ nova creatura nuncupatur; unde habetis in Apostulo, Nos sumus, novacreatura (II Cor. V,17 ); et in alio Ut simus initium aliquod creaturæ ejus (Jacobi 1, 18).Deus quoque Spiritus sanctus corpora adhuc vivificabit, et totum mundum innovabit; et hæc nihilominus nova creatura appellatur; unde habetis, Cœlum nouum et terram novam faciet Dominus (Isai. LXV. 17).

---

Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015c/stoa0040.stoa015c.opp-lat1.xml.
