Latin
85
Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 85
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XLII. . Qui Christus aut sancti in cælo. Quid cæli nomine vulgo intelligutur. Quod firmamentum oculi non attingant. Disc. Jam turri in summum nobiliter perducta, restat nunc ut propugnaculis cingatur, et sic cacumen in summo polorum consummetur. Legitur de Domino, quod elevatis manibus ferebatur in cœlum, et quia sedet a dextris Dei (Luc. XXIV, 50; Marc. XVI, 19); et Stephanus in concione vidit eum stantem a dextris Dei (Act, VII, 55). Qui fertur de loco ad locum, movetur; et qui sedet vel stat, loco continetur. Et cum Dominus corporaliter cœlum ascenderit, qualiter nunc ihi credendus sit, vel qualiter nunc animæ sanctorum ibi sint, aut qualiter receptis corporihus ibi futuri sint, summopere scire desideramus. Si enim aliquis locus Christum vel sanctos sedentes vel stantes continet ne cadant; tunc ille locus melior eis comprobatur, a quo tot bona continentur. Et si sancti de aliqua creatura visibili et sensibili1 gaudentes gloriantur, ut nos de hac visibili et sensibili luce delectamur; tunc iterum ea res melior rationali creatura iudicatur, de cujus possessione ipsa jucundatur, ut nos de habita pecunia gratulamus: et miserum gaudium videtur, si intellectualis creatura non nisi de stolida re lætatur.