# Cognitio Vitae [Incertus] 86

Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], 86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/86

MAG. Apicem hujus turris pariter ascenuamus, et ratione indagante, qualiter se habeant hæc perspiciamus. Cœlum usitato nomine appellamus, quod super caput nostrum videmus. Supra nos autem nihil nisi nubes, vel aerem sole illustratum conspicimus. Solem vero, vel lunam, vel stellas longe a nobis remotas sic videmus, sicut in lato mari positi a longe montes conspicimus, in circuitu vero nihil nisi circumfusura aerem cernimus. Unde liquet quod nullius hominis visus totum hujus aeris spatium penetret, qui vix etiam horizontem attingere valet. Unde cum Apostoli Dominum sublatum ulterius videre non possent, dicitur: Nubes suscepit eum ab oculis eorum ( Act. 1, 9 ). Stephanus quoque non corporeis oculis Dominum in cœlo ultra firmamentum vidit, cum nullius hominis. visus ullo modo usque ad firmamentum pertingere possit. Sed et conio illa, in qua Stephanus stans Christum conspexit (Id. VII, 55), in domo aliqua fuit: cujus tecti culmen ipsius corporeus oculus penetrare minime potuit. Constat igitur quod non oculo corporis, sed intuitu interioris hominis Christum non in corporeo, sed in intellectuali cœlo viderit. Sed hic fortassis ab aliquibus calumniosis objicitur, stellas esse firmamento infixas, et visum nostrum firmamentum attingere dum cas videmus. Num idco oculi nostri firmamentum auingunl. quia totum stellas aspiciunt? Num ideo totum aeris spatium in mari penetrant, quia montes, ut puta solida corpora, considerant? Sicut enim in mari remotis ab aspectu montibus, nihil nisi aer undique conspicilur; ita quoque sideribus, solidis videlicet corporibus.sublatis, nihil nisi aer cernitur. Quidquid autem ab aere est usque ad firmamentum, et ipsum firmamentum a nobis nequaquam videtur, propter ipsius spaii longinquitatem, et ob naturæ suæ subtilitatem.

---

Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015c/stoa0040.stoa015c.opp-lat1.xml.
