# Cognitio Vitae [Incertus] 89

Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], 89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/89

CAPUT XLV. Corporum beatorum gloria et locus. Ictus oculi. Corpus autem sanctorum resurget spirituale, quia levitate, velocitate, perspicuitate spiritibus erit æquale, et omne solidum erit ei penetrabile; sicut et corporus Domini lapide clausum surrexit, et januis clausis intravit. Sicut igitur nunc spiritus nullo corporali loco sustentatur; ita quoque non est necesse ut spirituale corpus tunc aliquo loco fulciatur. Non enim insensibile corpus spiritum, sed spiritus corpus vegetat. Igitur nullus locus spirituale corpus fulcit, quod omni elemento subtilius erit, sed ut spiritus illocaliter in summo spiritu Deo subsistit; nisi forte hoc pro loco accipiatur, quod substantialiter ac personaliter circumseribitur. Amplius, aut in hoc corporeo mundo sancti manentes Deum videbunt, aut extra mundum erunt. Si extra mundum fuerint, tunc nulla elementali materia stantes vel sedentes sustentantur, quia nullum elementum extra mundum comprobatur. Qui enim terram vel aquam ibi esse credit, nimis terrenus et fluxus desipit; si autem aerem vel ignem ibi esse arbitratur, graviter a mobilitate aeris et ignis ipse instabilis, irrisus computantur. Ergo extra mundum nulla materiali re fulciuntur, ubu nulla invenitur. Si autem in hoc mundo erunt, similiter nulli elemento localiter stando vel sedendo inhærebunt, quia æquales Angelis erunt (Matth. XXII, 30). Cum igitur spirituales sint, in summo spiritu spiritualiter non localiter manebunt. Porro illorum corporum gloria, non ratione, sed sola fide est contemplanda. (a) Erunt quippe tunc illa corpora ut animus agilia, ut sol perspicua. Quam cito enim nunc animus ab Oriente in Occidentem cogitatione pervenit, tam cito tunc illud corpus illuc pervenire poterit. Hoc hinc colligitur, quod resurrectio in ictu oculi fienda legitur (I Cor. XV. 52). Ictus autem oculi est, non quod oculus aperitur, sed quod aperto oculo objectus lucis radius conspicitur. Sed revera tantum differt velocitas illius corporis ab ictu oculi, quantum a corpore agilitas animi. Hujus etiam corporis claritas est tanta, quanta et spiritus; non enim est hoc corpus animæ oneri, sed decori, quod nulla corruptibilis moles aggravat, sed quod angelicæ naturæ æqualitas levigat. Hujus quoque claritas tantum solem excellit, quantum sol in claritate nostrum corpus præcellit. Sol enim est corpus insensibile, et quamvis immutetur, tamen nunquam vivificabitur; corpus autem illud erit sensibile, vitale, et intellectuale. Igitur quantum differt spiritus intellectualis ab aere insensibili, tantum differt præclara claritas illius corporis a claritate solis.

---

Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015c/stoa0040.stoa015c.opp-lat1.xml.
