Latin
90
Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 90
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XLVI. De gloria communi ac speciali Sanctorum. Hinc quæstio non minima occurrit. Cum enim Dominus dicat; Fulgebunt justi sicut sol (Matth. XIII, 43); et Apostolus, Alia claritas solis, alia lunæ, alta stellarum. Stella ab stella differt in claritate; sic et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41): videtur Apostolus Domino contrarium sentire, videlicet quos hic velut solem fulgere asserat, ille quosdam velut diversas stellas, alios velut lunam, alios velut solem splendere adstruat. Sed sciendum est, quod Dominus gloriam sanctorum generaliter expressit, Apostolus autem singulorum gloriam pro meritis distinxit. Ultimus ergo in regno cœlorum ut sol fulgebit, qui tunc septies clarior quam nunc erit (Isai. XXX, 26). Et in hac claritate tantum quisque ab alio pro meritis differt, quentum stella ab stella in claritate differt. Alii autem hos intem diversæ claritatis gloria ita præcellunt, sicut lucifer pleiades, luna luciferum, sol lunam claritate excellunt. Nos autem omnes tantum corpus Christi in claritate excedit, quantum Creator creaturam transcendit; unde et in dextera Dei Patris sedere scribitur(Coloss. III, 1), quia in gloria divinæ majestatis fulgere creditur. Igitur talis visio et talis gloria regnum cœlorum dicitur, quia soli cœli, id est, justi hac visione fruuntur; quorum præmium summum est bonum, in quo habent plenum gaudium de plenitudine omnium bonorum.