Latin
2
Augustine, Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopum 2
Unproofread scanNot analysed yet
i. Cum Augustinus et Maximinus Hippone regio unum in locum convenissent, præsentibus multis, lam clcricis quam laicis, MAXIMINUS dixit: Ego non ob istam causam in hanc civitatem adveni, ut altercationem proponam cum Religione tua, sed missus a comite Segisvullo1 contemplatione pacis adveni. Revera enim Eraclio presbytero amicali pactione mecum tractanti, responsum dedi ut valui, ita tamen ab ipso provocatus; quique in tantum exarsit, ut etiam adventum tuum contra me provocaret. Et quia dignata est Religio tua sibi facere injuriam I, si interrogas, in quibus valeo responsum dabo. Si aliquid rationabile dixeris, necesse est ut sequar. Si quid enim de divinis Scripturis protuleris, quod commune est cum omnibus, necesse est ut audiamus: eæ vero voces quæ extra Scripturam sunt, nullo casu a nobis suscipiuntur: præterea cum ipse Dominus moneat nos et dicat, Sine causa colunt me, docentes mandata et præcepta hominum (Matth. XV, 9). AUGUSTINUS dixit: Si ad ista omnia respondere voluero, id etiam ego agere videbor, ne veniatur ad causam. Proinde ut cito agamus quod instat, dic mihi fidem tuam de Patre et Filio et Spiritu sancto. MAX. respondit: Si fidem meam postulas, ego illam teneo fidem quae Arimini I a trecentis et triginta episcopis, non solum exposita, sed etiam subscriptionibus firmata est.