# Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopum 4

Augustine, Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopum, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/collatio-cum-maximino-arianorum-episcopum/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/collatio-cum-maximino-arianorum-episcopum/4

AUG. dixit: Propterea dixi te respondere no. luisse, quia dum ego quærerem ut diceres mihi fidem tuam de Patre et Filio et Spiritu sancto, quod et nunc posco, tu mihi non dixisti fidem tuam, sed nominasti Ariminense concilium. Fidem tuam volo nosse, quid credas, quid sentias de Patre et Filio et Spiritu sancto. Si dignaris, ore tuo audiam. Noli me mittere ad ea scripta, quæ modo aut pre manu non sunt, aut eorum auctoritate non teneor. Dic quid credas de Patre et Filio et Spiritu sancto. MAX. respondit: Non ad excusandum me Ariminensis concilii decretum interesse volui, sed ut ostendam auctoritatem Patrum, qui secundum divinas Scripturas fidem nobis tradiderunt illam quam a divinis Scripturis didicerunt. Sin vero placet; quia corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. x, 40): instruci etenim sunus et parati ad respondendum omni exposcenti de nobis rationem de fide et spe quae in nobis est (I Petr. III, 15): et præterea cum Dominus ipse Jesus dicat, Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui eat in coelis; et qui negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo qui in cœlis est (Matth. X, 32, 33): istud periculum timens, quamvis leges imperiales non ignoro, tamen præcepto Salvatoris edoctus, qui monuit nos et dixit, Nolite timere eoa qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Ibid. 28); respondeo evidenter: Credo quod unus est Deus Pater. qui a nullo vitam accepit; et quia unus est Filius, qui quod est et quod vivit, a Patre accepit ut esset; et quia unus est Spiritus sanctus paracletus, qui est illuminator et sanciificator animarum nostrarum. Et hoc de divinis Scripturis assero. Si jubes, prosequor testimonia: si in aliquo reprehenderit Religio tua, dabo responsum in his in quibus reprehendi videor.

---

Augustine, Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015a/stoa0040.stoa015a.opp-lat1.xml.
