Latin
7
Augustine, Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopum 7
Unproofread scanNot analysed yet
AUG. dixit: Res loqueris necessarias quidem, sed non ad causam. Ad interrogationem meam non respondisti,et tamen multa dixisti. Si velis, relicta quæstione quae inter nos vertitur, reddere totum Evangelium,qui dies sufficiunt, quantum temporis spatium necessarium est? Brevitcr mihi dic, quoniam interrogavi te, utrum illuminet per seipsum Christus, an non illuminet nisi per Spiritum sanctum. Non solum ad hoc respondere noluisti, sed si ine non fallitquod audivi, magis Spiritum sanctum per Christum inluminare dixisti. MAX. respondit: Nun decet in rcligione, præterea cum de Den loquamur, calumniam iuferre. Ego et responsum dedi, et si non sufficiunt quæ diximus, addimus testimonia, quia per Jesum Christum Spiritus sanctus effusus est in omnes credentes. Sic enim legimus bcatum Petrum dixisse: Hunc Jesum suscitavit Deus, cujus noa omnes testes sumus. Dextera itaque Dei exaltatus, et promissione Spiritus sancti accepta a Patre, effudit hoc donum quod nunc vos et videtis el auditis (Act. II, 32, 33). Dixi euim quod omnia quaecumque suggerit nobis Spiritus sanctus, a Christo consecutus sit. Recurre ad testimonia ante lata, et invenies Iia.