Latin
1 to 3
Augustine, Commonitorium 1-2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Qui credit esse duas naturae diuersis principiis existentes, unam bonam. quod est deus, alteram malam, quam non creauit deus, (habentem principes suos et mala sua, quae non creauit deus), anathema sit. Qui credit duas naturas bellum inter se gessisse et partem naturae dei in eodem bello principibus tenebrarum et omnibus generibus ad malam naturam pertinentibus fuisse permixtam ab eis teneri conligatam, obpressam, inquinatam, per quod et credi facit dei naturam esse mutabilem et coinquinabilem, anathema sit. Qui credit partem dei ligatam et inquinatam teneri in daemonibus et in omnibus animalibus fruticumque generibus et per escas Manichaeorum electorum solui atque purgari, ut credatur pars dei polluta teneri in cucumeribus et melonibus et radicibus et porris et quibuscumque uilissimis herbulis, et ei subueniri, cum ab electis Manichaeorum ista comeduntur, anathema sit.