Latin
10
Augustine, Commonitorium 10
Unproofread scanNot analysed yet
Et praecipue ipse Manes siue Manichaeus, qui omnes supra scriptas inpietates et alias sacrilegas fabulas docuit et conscripsit et credendas miseris persuasit, intendens spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum mendaciloquorum, anathema sit. Item forma epistulae, quam dat episcopus conuersis, ista est. Quoniam te Manichaeorum auditorem to paenitet fuisse, sicut ipse confessus es, anathema dicens blasphemiis et inpiissimae atque inmundissimae haeresi eorum. ex qua te nonnisi fides catholica saluum fecit :habebis hanc epistulam aduersus eos, qui tibi temporis praeteriti errorem, quantum ad istam nefariam pertinet sectam, obiciendum putauerint, quae scripta est die illo et consule illo. Electis uero eorum, qui se conuerti dicunt ad catholicam fidem, etiamsi et ipsi secundum superiorem formam eandem haeresim anathemauerint, non facile dandae sunt litterae, sed cum dei seruis esse debebunt, sine clericis siue laicis in monasterio uel xenodochio, donec adpareat penitus ipsa superstitione caruisse. et tunc uel baptizentur, si non fuerint baptizati, uel reconcilientur, si paenitentiae locum acceperint. nec acceptis cito litteris loca mutent et per eandem scriptam incautis in se quaerendi sunt, si quos nouerunt, ut et ipsi sanari possint et sic suscipiantur.