Latin
8
Augustine, Commonitorium 8
Unproofread scanNot analysed yet
Qui credit non habuisse ueram carnem filium dei, dominum nostrum Iesum Christum, neque natum esse de Maria uirgine neque ueram mortem fuisse perpessum et a mortuis resurrexisse, sed tantummodo spiritum fuisse sine carne, sic autem adparere uoluisse. ut et caro putaretur, quae non erat, atque hoc modo contradicit euangelio, ubi legitur domino ipso dicente: uidete manus meas et pedes meos :palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere: qui ergo sic confitetur deum ut uerum et integrum etiam hominem neget, anathema sit.