# Confessiones 1.1.15-18

Augustine, Confessiones, 1.1.15 to 1.1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/confessiones/1.1.15

1.6.8 post et ridere coepi, dormiens primo, deinde vigilans. hoc enim de me mihi indicatum est et credidi, quoniam sic videmus alios infantes: nam ista mea non memini. et ecce paulatim sentiebam ubi essem, et voluntates meas volebam ostendere eis per quos implerentur, et non poteram, quia illae intus erant, foris autem illi, nec ullo suo sensu valebant introire in animam meam. itaque iactabam membra et voces, signa similia voluntatibus meis, pauca quae poteram, qualia poteram: non enim erant vere similia. et cum mihi non obtemperabatur, vel non intellecto vel ne obesset, indignabar non subditis maioribus et liberis non servientibus, et me de illis flendo vindicabam. tales esse infantes didici quos discere potui, et me talem fuisse magis mihi ipsi indicaverunt nescientes quam scientes nutritores mei. 1.6.9 et ecce infantia mea olim mortua est et ego vivo. tu autem, domine, qui et semper vivis et nihil moritur in te, quoniam ante primordia saeculorum, et ante omne quod vel ante dici potest, tu es, et deus es dominusque omnium quae creasti, et apud te rerum omnium instabilium stant causae, et rerum omnium mutabilium immutabiles manent origines, et omnium inrationalium et temporalium sempiternae vivunt rationes, dic mihi supplici tuo, deus, et misericors misero tuo dic mihi, utrum alicui iam aetati meae mortuae successerit infantia mea. an illa est quam egi intra viscera matris meae? nam et de illa mihi nonnihil indicatum est et praegnantes ipse vidi feminas. quid ante hanc etiam, dulcedo mea, deus meus? fuine alicubi aut aliquis? nam quis mihi dicat ista, non habeo; nec pater nec mater potuerunt, nec aliorum experimentum nec memoria mea. an inrides me ista quaerentem teque de hoc quod novi laudari a me iubes et confiteri me tibi?

---

Augustine, CONFESSIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
