# Confessiones 1.1.53-56

Augustine, Confessiones, 1.1.53 to 1.1.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/confessiones/1.1.53

1.17.27 sine me, deus meus, dicere aliquid et de ingenio meo, munere tuo, in quibus a me deliramentis atterebatur. proponebatur enim mihi negotium, animae meae satis inquietum praemio laudis et dedecoris vel plagarum metu, ut dicerem verba Iunonis irascentis et dolentis quod non posset Italia Teucrorum avertere regem, quae numquam Iunonem dixisse audieram. sed figmentorum poeticorum vestigia errantes sequi cogebamur, et tale aliquid dicere solutis verbis quale poeta dixisset versibus. et ille dicebat laudabilius in quo pro dignitate adumbratae personae irae ac doloris similior affectus eminebat, verbis sententias congruenter vestientibus. ut quid mihi illud, o vera vita, deus meus, quod mihi recitanti adclamabatur prae multis coaetaneis et conlectoribus meis? nonne ecce illa omnia fumus et ventus? itane aliud non erat ubi exerceretur ingenium et lingua mea? laudes tuae, domine, laudes tuae per scripturas tuas suspenderent palmitem cordis mei, et non raperetur per inania nugarum turpis praeda volatilibus. non enim uno modo sacrificatur transgressoribus angelis. 1.18.28 quid autem mirum, quod in vanitates ita ferebar et a te, deus meus, ibam foras, quando mihi imitandi proponebantur homines qui aliqua facta sua non mala, si cum barbarismo aut soloecismo enuntiarent, reprehensi confundebantur, si autem libidines suas integris et rite consequentibus verbis copiose ornateque narrarent, laudati gloriabantur? vides haec, domine, et taces, longanimis et multum misericors et verax. numquid semper tacebis? et nunc eruis de hoc immanissimo profundo quarerentem te animam et sitientem delectationes tuas, et cuius cor dicit tibi, 'quaesivi vultum tuum.' vultum tuum, domine, requiram: nam longe a vultu tuo in affectu tenebroso. non enim pedibus aut a spatiis locorum itur abs te aut reditur ad te, aut vero filius ille tuus minor equos vel currus vel naves quaesivit, aut avolavit pinna visibili, aut moto poplite iter egit, ut in longinqua regione vivens prodige dissiparet quod dederas proficiscenti, dulcis pater quia dederas, et egeno redeunti dulcior: in affectu ergo libidinoso, id enim est tenebroso, atque id est longe a vultu tuo.

---

Augustine, CONFESSIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
