Latin
10.1.1 to 10.1.6
Augustine, Confessiones 10.1.1-6
Not analysed yet
10. 1. 1 cognoscam te, cognitor meus, cognoscam sicut et cognitus sum. virtus animae meae, intra in eam et coapta tibi, ut habeas et possideas sine macula et ruga. haec est mea spes: ideo loquor et in ea spe gaudeo, quando sanum gaudeo. cetera vero vitae huius tanto minus flenda quanto magis fletur, et tanto magis flenda quanto minus fletur in eis. ecce enim veritatem dilexisti, quoniam qui facit eam venit ad lucem. volo eam facere in corde meo coram te in confessione, in stilo autem meo coram multis testibus. 10. 2. 2 et tibi quidem, domine, cuius oculis nuda est abyssus humanae conscientiae, quid occultum esset in me, etiamsi nollem confiteri tibi? te enim mihi absconderem, non me tibi. nunc autem quod gemitus meus testis est displicere me mihi, tu refulges et places et amaris et desideraris, ut erubescam de me et abiciam me atque eligam te et nec tibi nec mihi placeam nisi de te. tibi ergo, domine, manifestus sum, quicumque sim. et quo fructu tibi confitear, dixi, neque id ago verbis carnis et vocibus, sed verbis animae et clamore cogitationis, quem novit auris tua. cum enim malus sum, nihil est aliud confiteri tibi quam displicere mihi; cum vero pius, nihil est aliud confiteri tibi quam hoc non tribuere mihi, quoniam tu, domine, benedicis iustum, sed prius eum iustificas impium. confessio itaque mea, deus meus, in conspectu tuo tibi tacite fit et non tacite: tacet enim strepitu, clamat affectu. neque enim dico recti aliquid hominibus quod non a me tu prius audieris, aut etiam tu aliquid tale audis a me quod non mihi tu prius dixeris. 10. 3. 3 quid mihi ergo est cum hominibus, ut audiant confessiones meas, quasi ipsi sanaturi sint omnes languores meos? curiosum genus ad cognoscendam vitam alienam, desidiosum ad corrigendam suam. quid a me quaerunt audire qui sim, qui nolunt a te audire qui sint? et unde sciunt, cum a me ipso de me ipso audiunt, an verum dicam, quandoquidem nemo scit hominum quid agatur in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est? si autem a te audiant de se ipsis, non poterunt dicere, 'mentitur dominus.' quid est enim a te audire de se nisi cognoscere se? quis porro cognoscit et dicit, 'falsum est,' nisi ipse mentiatur? sed quia caritas omnia credit, inter eos utique quos conexos sibimet unum facit, ego quoque, domine, etiam sic tibi confiteor ut audiant homines, quibus demonstrare non possum an vera confitear. sed credunt mihi quorum mihi aures caritas aperit.