# Confessiones 10.1.122-127

Augustine, Confessiones, 10.1.122 to 10.1.127. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/confessiones/10.1.122

10.37.62 ecce in te, veritas, video non me laudibus meis propter me, sed propter proximi utilitatem moveri oportere. et utrum ita sim, nescio. minus mihi in hac re notus sum ipse quam tu. obsecro te, deus meus, et me ipsum mihi indica, ut confitear oraturis pro me fratribus meis quod in me saucium comperero. iterum me diligentius interrogem. si utilitate proximi moveor in laudibus meis, cur minus moveor si quisquam alius iniuste vituperetur quam si ego? cur ea contumelia magis mordeor quae in me quam quae in alium eadem iniquitate coram me iacitur? an et hoc nescio? etiamne id restat, ut ipse me seducam et verum non faciam coram te in corde et lingua mea? insaniam istam, domine, longe fac a me, ne oleum peccatoris mihi sit os meum ad impinguandum caput meum. 10.38.63 egenus et pauper ego sum, et melior in occulto gemitu displicens mihi et quaerens misericordiam tuam, donec reficiatur defectus meus et perficiatur usque in pacem quam nescit arrogantis oculus. sermo autem ore procedens et facta quae innotescunt hominibus habent temptationem periculosissimam ab amore laudis, qui ad privatam quandam excellentiam contrahit emendicata suffragia. temptat et cum a me in me arguitur, eo ipso quo arguitur, et saepe de ipso vanae gloriae contemptu vanius gloriatur, ideoque non iam de ipso contemptu gloriae gloriatur: non enim eam contemnit cum gloriatur. 10.39.64 intus etiam, intus est aliud in eodem genere temptationis malum, quo inanescunt qui placent sibi de se, quamvis aliis vel non placeant vel displiceant nec placere affectent ceteris. sed sibi placentes multum tibi displicent, non tantum de non bonis quasi bonis, verum etiam de bonis tuis quasi suis, aut etiam sicut de tuis, sed tamquam ex meritis suis, aut etiam sicut ex tua gratia, non tamen socialiter gaudentes, sed aliis invidentes eam. in his omnibus atque in huiuscemodi periculis et laboribus vides tremorem cordis mei, et vulnera mea magis subinde a te sanari quam mihi non infligi sentio.

---

Augustine, CONFESSIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
