# Confessiones 10.1.19-22

Augustine, Confessiones, 10.1.19 to 10.1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/confessiones/10.1.19

10.6.10 nonne omnibus quibus integer sensus est apparet haec species? cur non omnibus eadem loquitur? animalia pusilla et magna vident eam, sed interrogare nequeunt, non enim praeposita est in eis nuntiantibus sensibus iudex ratio. homines autem possunt interrogare, ut invisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciant, sed amore subduntur eis et subditi iudicare non possunt. nec respondent ista interrogantibus nisi iudicantibus, nec vocem suam mutant, id est speciem suam, si alius tantum videat, alius autem videns interroget, ut aliter illi appareat, aliter huic, sed eodem modo utrique apparens illi muta est, huic loquitur: immo vero omnibus loquitur, sed illi intellegunt qui eius vocem acceptam foris intus cum veritate conferunt. veritas enim dicit mihi, 'non est deus tuus terra et caelum neque omne corpus.' hoc dicit eorum natura. viden? moles est, minor in parte quam in toto. iam tu melior es, tibi dico, anima, quoniam tu vegetas molem corporis tui praebens ei vitam, quod nullum corpus praestat corpori. deus autem tuus etiam tibi vitae vita est. 10.7.11 quid ergo amo, cum deum meum amo? quis est ille super caput animae meae? per ipsam animam meam ascendam ad illum. transibo vim meam qua haereo corpori et vitaliter compagem eius repleo. non ea vi reperio deum meum, nam reperiret et equus et mulus, quibus non est intellectus, et est eadem vis qua vivunt etiam eorum corpora. est alia vis, non solum qua vivifico sed etiam qua sensifico carnem meam, quam mihi fabricavit dominus, iubens oculo ut non audiat, et auri ut non videat, sed illi per quem videam, huic per quam audiam, et propria singillatim ceteris sensibus sedibus suis et officiis suis: quae diversa per eos ago unus ego animus. transibo et istam vim meam, nam et hanc habet equus et mulus: sentiunt enim etiam ipsi per corpus.

---

Augustine, CONFESSIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
