Latin
10.1.55 to 10.1.58
Augustine, Confessiones 10.1.55-58
Not analysed yet
10. 19. 28 quid, cum ipsa memoria perdit aliquid, sicut fit cum obliviscimur et quaerimus ut recordemur, ubi tandem quaerimus nisi in ipsa memoria? et ibi si aliud pro alio forte offeratur, respuimus donec illud occurrat quod quaerimus. et cum occurrit, dicimus, 'hoc est'; quod non diceremus nisi agnosceremus, nec agnosceremus nisi meminissemus. certe ergo obliti fueramus. an non totum exciderat, sed ex parte quae tenebatur pars alia quaerebatur, quia sentiebat se memoria non simul volvere quod simul solebat, et quasi detruncata consuetudine claudicans reddi quod deerat flagitabat? tamquam si homo notus sive conspiciatur oculis sive cogitetur et nomen eius obliti requiramus, quidquid aliud occurrerit non conectitur, quia non cum illo cogitari consuevit ideoque respuitur donec illud adsit, ubi simul adsuefacta notitia non inaequaliter adquiescat. et unde adest nisi ex ipsa memoria? nam et cum ab alio commoniti recognoscimus, inde adest. non enim quasi novum credimus, sed recordantes approbamus hoc esse quod dictum est. si autem penitus aboleatur ex animo, nec admoniti reminiscimur. neque enim omni modo adhuc obliti sumus quod vel oblitos nos esse meminimus. hoc ergo nec amissum quaerere poterimus, quod omnino obliti fuerimus. 10. 20. 29 quomodo ergo te quaero, domine? cum enim te, deum meum, quaero, vitam beatam quaero. quaeram te ut vivat anima mea. vivit enim corpus meum de anima mea et vivit anima mea de te. quomodo ergo quaero vitam beatam? quia non est mihi donec dicam, 'sat, est illic.' ubi oportet ut dicam quomodo eam quaero, utrum per recordationem, tamquam eam oblitus sim oblitumque me esse adhuc teneam, an per appetitum discendi incognitam, sive quam numquam scierim sive quam sic oblitus fuerim ut me nec oblitum esse meminerim. nonne ipsa est beata vita quam omnes volunt, et omnino qui nolit nemo est? ubi noverunt eam, quod sic volunt eam? ubi viderunt, ut amarent eam? nimirum habemus eam nescio quomodo. et est alius quidam modus quo quisque, cum habet eam, tunc beatus est, et sunt qui spe beati sunt. inferiore modo isti habent eam quam illi qui iam re ipsa beati sunt, sed tamen meliores quam illi qui nec re nec spe beati sunt. qui tamen etiam ipsi, nisi aliquo modo haberent eam, non ita vellent beati esse: quod eos velle certissimum est. nescio quomodo noverunt eam ideoque habent eam in nescio qua notitia, de qua satago, utrum in memoria sit, quia, si ibi est, iam beati fuimus aliquando, utrum singillatim omnes, an in illo homine qui primus peccavit, in quo et omnes mortui sumus et de quo omnes cum miseria nati sumus, non quaero nunc, sed quaero utrum in memoria sit beata vita. neque enim amaremus eam nisi nossemus. audimus nomen hoc et omnes rem ipsam nos appetere fatemur; non enim sono delectamur. nam hoc cum latine audit graecus, non delectatur, quia ignorat quid dictum sit; nos autem delectamur, sicut etiam ille si graece hoc audierit, quoniam res ipsa nec graeca nec latina est, cui adipiscendae graeci latinique inhiant ceterarumque linguarum homines. nota est igitur omnibus, qui una voce si interrogari possent utrum beati esse vellent, sine ulla dubitatione velle responderent. quod non fieret, nisi res ipsa, cuius hoc nomen est, eorum memoria teneretur.