Latin
10.1.63 to 10.1.66
Augustine, Confessiones 10.1.63-66
Not analysed yet
10. 22. 32 absit, domine, absit a corde servi tui qui confitetur tibi, absit ut, quocumque gaudio gaudeam, beatum me putem. est enim gaudium quod non datur impiis, sed eis qui te gratis colunt, quorum gaudium tu ipse es. et ipsa est beata vita, gaudere ad te, de te, propter te: ipsa est et non est altera. qui autem aliam putant esse, aliud sectantur gaudium neque ipsum verum. ab aliqua tamen imagine gaudii voluntas eorum non avertitur. 10. 23. 33 non ergo certum est quod omnes esse beati volunt, quoniam qui non de te gaudere volunt, quae sola vita beata est, non utique beatam vitam volunt. an omnes hoc volunt, sed quoniam caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem, ut non faciant quod volunt, cadunt in id quod valent eoque contenti sunt, quia illud quod non valent, non tantum volunt quantum sat est ut valeant? nam quaero ab omnibus utrum malint de veritate quam de falsitate gaudere. tam non dubitant dicere de veritate se malle, quam non dubitant dicere beatos esse se velle. beata quippe vita est gaudium de veritate. hoc est enim gaudium de te, qui veritas es, deus, inluminatio mea, salus faciei meae, deus meus. hanc vitam beatam omnes volunt, hanc vitam, quae sola beata est, omnes volunt, gaudium de veritate omnes volunt. multos expertus sum qui vellent fallere, qui autem falli, neminem. ubi ergo noverunt hanc vitam beatam, nisi ubi noverunt etiam veritatem? amant enim et ipsam, quia falli nolunt, et cum amant beatam vitam, quod non est aliud quam de veritate gaudium, utique amant etiam veritatem, nec amarent nisi esset aliqua notitia eius in memoria eorum. cur ergo non de illa gaudent? cur non beati sunt? quia fortius occupantur in aliis, quae potius eos faciunt miseros quam illud beatos, quod tenuiter meminerunt. adhuc enim modicum lumen est in hominibus. ambulent, ambulent, ne tenebrae comprehendant.