# Confessiones 11.1.1-6

Augustine, Confessiones, 11.1.1 to 11.1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/confessiones/11.1.1

11.1.1 numquid, domine, cum tua sit aeternitas, ignoras quae tibi dico, aut ad tempus vides quod fit in tempore? cur ergo tibi tot rerum narrationes digero? non utique ut per me noveris ea, sed affectum meum excito in te, et eorum qui haec legunt, ut dicamus omnes, 'magnus dominus et laudabilis valde.' iam dixi et dicam, 'amore amoris tui facio istuc.' nam et oramus, et tamen veritas ait, 'novit pater vester quid vobis opus sit, priusquam petatis ab eo.' affectum ergo nostrum patefacimus in te confitendo tibi miserias nostras et misericordias tuas super nos, ut liberes nos omnino, quoniam coepisti, ut desinamus esse miseri in nobis et beatificemur in te, quoniam vocasti nos, ut simus pauperes spiritu et mites et lugentes et esurientes ac sitientes iustitiam et misericordes et mundicordes et pacifici. ecce narravi tibi multa, quae potui et quae volui, quoniam tu prior voluisti ut confiterer tibi, domino deo meo, quoniam bonus es, quoniam in saeculum misericordia tua. 11.2.2 quando autem sufficio lingua calami enuntiare omnia hortamenta tua et omnes terrores tuos, et consolationes et gubernationes, quibus me perduxisti praedicare verbum et sacramentum tuum dispensare populo tuo? et si sufficio haec enuntiare ex ordine, caro mihi valent stillae temporum. et olim inardesco meditari in lege tua et in ea tibi confiteri scientiam et imperitiam meam, primordia inluminationis tuae et reliquias tenebrarum mearum, quousque devoretur a fortitudine infirmitas. et nolo in aliud horae diffluant quas invenio liberas a necessitatibus reficiendi corporis et intentionis animi et servitutis quam debemus hominibus et quam non debemus et tamen reddimus. 11.2.3 domine deus meus, intende orationi meae et misericordia tua exaudiat desiderium meum, quoniam non mihi soli aestuat, sed usui vult esse fraternae caritati. et vides in corde meo quia sic est. sacrificem tibi famulatum cogitationis et linguae meae, et da quod offeram tibi. inops enim et pauper sum, tu dives in omnes invocantes te, qui securus curam nostri geris. circumcide ab omni temeritate omnique mendacio interiora et exteriora labia mea. sint castae deliciae meae scripturae tuae, nec fallar in eis nec fallam ex eis. domine, attende et miserere, domine deus meus, lux caecorum et virtus infirmorum statimque lux videntium et virtus fortium, attende animam meam et audi clamantem de profundo. nam nisi adsint et in profundo aures tuae, quo ibimus? quo clamabimus? tuus est dies et tua est nox; ad nutum tuum momenta transvolant. largire inde spatium meditationibus nostris in abdita legis tuae, neque adversus pulsantes claudas eam. neque enim frustra scribi voluisti tot paginarum opaca secreta, aut non habent illae silvae cervos suos, recipientes se in eas et resumentes, ambulantes et pascentes, recumbentes et ruminantes. o domine, perfice me et revela mihi eas. ecce vox tua gaudium meum, vox tua super affluentiam voluptatum. da quod amo: amo enim, et hoc tu dedisti. ne dona tua deseras nec herbam tuam spernas sitientem. confitear tibi quidquid invenero in libris tuis et audiam vocem laudis, et te bibam et considerem mirabilia de lege tua ab usque principio in quo fecisti caelum et terram usque ad regnum tecum perpetuum sanctae civitatis tuae.

---

Augustine, CONFESSIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
