# Confessiones 11.1.11-14

Augustine, Confessiones, 11.1.11 to 11.1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/confessiones/11.1.11

11.4.6 ecce sunt caelum et terra! clamant quod facta sint; mutantur enim atque variantur. quidquid autem factum non est et tamen est, non est in eo quicquam quod ante non erat: quod est mutari atque variari. clamant etiam quod se ipsa non fecerint: 'ideo sumus, quia facta sumus. non ergo eramus antequam essemus, ut fieri possemus a nobis.' et vox dicentium est ipsa evidentia. tu ergo, domine, fecisti ea, qui pulcher es (pulchra sunt enim), qui bonus es (bona sunt enim), qui es (sunt enim). nec ita pulchra sunt nec ita bona sunt nec ita sunt, sicut tu conditor eorum, quo comparato nec pulchra sunt nec bona sunt nec sunt. scimus haec: gratias tibi, et scientia nostra scientiae tuae comparata ignorantia est. 11.5.7 quomodo autem fecisti caelum et terram? et quae machina tam grandis operationis tuae? non enim sicut homo artifex formas corpus de corpore, arbitratu animae valentis imponere utcumque speciem, quam cernit in semet ipsa interno oculo (et unde hoc valeret, nisi quia tu fecisti eam?) et imponit speciem iam exsistenti et habenti, ut esset, veluti terrae aut lapidi aut ligno aut auro aut id genus rerum cuilibet. et unde ista essent, nisi tu instituisses ea? tu fabro corpus, tu animum membris imperitantem fecisti, tu materiam unde facit aliquid, tu ingenium quo artem capiat et videat intus quid faciat foris, tu sensum corporis quo interprete traiciat ab animo ad materiam id quod facit et renuntiet animo quid factum sit, ut ille intus consulat praesidentem sibi veritatem, an bene factum sit. te laudant haec omnia creatorem omnium. sed tu quomodo facis ea? quomodo fecisti, deus, caelum et terram? non utique in caelo neque in terra fecisti caelum et terram neque in aere aut in aquis, quoniam et haec pertinent ad caelum et terram neque in universo mundo fecisti universum mundum, quia non erat ubi fieret antequam fieret, ut esset. nec manu tenebas aliquid unde faceres caelum et terram: nam unde tibi hoc quod tu non feceras, unde aliquid faceres? quid enim est, nisi quia tu es? ergo dixisti et facta sunt atque in verbo tuo fecisti ea.

---

Augustine, CONFESSIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
