# Confessiones 11.1.15-18

Augustine, Confessiones, 11.1.15 to 11.1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/confessiones/11.1.15

11.6.8 sed quomodo dixisti? numquid illo modo quo facta est vox de nube dicens, 'hic est filius meus dilectus'? illa enim vox acta atque transacta est, coepta et finita. sonuerunt syllabae atque transierunt, secunda post primam, tertia post secundam atque inde ex ordine, donec ultima post ceteras silentiumque post ultimam. unde claret atque eminet quod creaturae motus expressit eam, serviens aeternae voluntati tuae ipse temporalis. et haec ad tempus facta verba tua nuntiavit auris exterior menti prudenti, cuius auris interior posita est ad aeternum verbum tuum. at illa comparavit haec verba temporaliter sonantia cum aeterno in silentio verbo tuo et dixit, 'aliud est longe, longe aliud est. haec longe infra me sunt nec sunt, quia fugiunt et praetereunt; verbum autem dei mei supra me manet in aeternum.' si ergo verbis sonantibus et praetereuntibus dixisti, ut fieret caelum et terra, atque ita fecisti caelum et terram, erat iam creatura corporalis ante caelum et terram, cuius motibus temporalibus temporaliter vox illa percurreret. nullum autem corpus ante caelum et terram, aut si erat, id certe sine transitoria voce feceras, unde transitoriam vocem faceres, qua diceres ut fieret caelum et terra. quidquid enim illud esset unde talis vox fieret, nisi abs te factum esset omnino non esset. ut ergo fieret corpus unde ista verba fierent, quo verbo a te dictum est? 11.7.9 vocas itaque nos ad intellegendum verbum, deum apud te deum, quod sempiterne dicitur et eo sempiterne dicuntur omnia. neque enim finitur quod dicebatur et dicitur aliud, ut possint dici omnia, sed simul ac sempiterne omnia; alioquin iam tempus et mutatio et non vera aeternitas nec vera immortalitas. hoc novi, deus meus, et gratias ago. novi, confiteor tibi, domine, mecumque novit et benedicit te quisquis ingratus non est certae veritati. novimus, domine, novimus, quoniam in quantum quidque non est quod erat et est quod non erat, in tantum moritur et oritur. non ergo quicquam verbi tui cedit atque succedit, quoniam vere immortale atque aeternum est. et ideo verbo tibi coaeterno simul et sempiterne dicis omnia quae dicis, et fit quidquid dicis ut fiat. nec aliter quam dicendo facis, nec tamen simul et sempiterna fiunt omnia quae dicendo facis.

---

Augustine, CONFESSIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
