Latin
11.1.19 to 11.1.22
Augustine, Confessiones 11.1.19-22
Not analysed yet
11. 8. 10 cur, quaeso, domine deus meus? utcumque video, sed quomodo id eloquar nescio, nisi quia omne quod esse incipit et esse desinit tunc esse incipit et tunc desinit, quando debuisse incipere vel desinere in aeterna ratione cognoscitur, ubi nec incipit aliquid nec desinit. ipsum est verbum tuum, quod et principium est, quia et loquitur nobis. sic in evangelio per carnem ait, et hoc insonuit foris auribus hominum, ut crederetur et intus quaereretur et inveniretur in aeterna veritate, ubi omnes discipulos bonus et solus magister docet. ibi audio vocem tuam, domine, dicentis mihi, quoniam ille loquitur nobis qui docet nos, qui autem non docet nos, etiam si loquitur, non nobis loquitur. quid porro nos docet nisi stabilis veritas? quia et per creaturam mutabilem cum admonemur, ad veritatem stabilem ducimur, ubi vere discimus, cum stamus et audimus eum et gaudio gaudemus propter vocem sponsi, reddentes nos unde sumus. et ideo principium, quia, nisi maneret cum erraremus, non esset quo rediremus. cum autem redimus ab errore, cognoscendo utique redimus; ut autem cognoscamus, docet nos, quia principium est et loquitur nobis. 11. 9. 11 in hoc principio, deus, fecisti caelum et terram in verbo tuo, in filio tuo, in virtute tua, in sapientia tua, in veritate tua, miro modo dicens et miro modo faciens. quis comprehendet? quis enarrabit? quid est illud quod interlucet mihi et percutit cor meum sine laesione? et inhorresco et inardesco: inhorresco, in quantum dissimilis ei sum, inardesco, in quantum similis ei sum. sapientia, sapientia ipsa est quae interlucet mihi, discindens nubilum meum, quod me rursus cooperit deficientem ab ea caligine atque aggere poenarum mearum, quoniam sic infirmatus est in egestate vigor meus ut non sufferam bonum meum, donec tu, domine, qui propitius factus es omnibus iniquitatibus meis, etiam sanes omnes languores meos, quia et redimes de corruptione vitam meam, et coronabis me in miseratione et misericordia, et satiabis in bonis desiderium meum, quoniam renovabitur iuventus mea sicut aquilae. spe enim salvi facti sumus et promissa tua per patientiam expectamus. audiat te intus sermocinantem qui potest: ego fidenter ex oraculo tuo clamabo, 'quam magnificata sunt opera tua, domine, omnia in sapientia fecisti!' et illa principium, et in eo principio fecisti caelum et terram.