# Confessiones 11.1.23-26

Augustine, Confessiones, 11.1.23 to 11.1.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/confessiones/11.1.23

11.10.12 nonne ecce pleni sunt vetustatis suae qui nobis dicunt, 'quid faciebat deus antequam faceret caelum et terram? si enim vacabat,' inquiunt, 'et non operabatur aliquid, cur non sic semper et deinceps, quemadmodum retro semper cessavit ab opere? si enim ullus motus in deo novus extitit et voluntas nova, ut creaturam conderet quam numquam ante condiderat, quomodo iam vera aeternitas, ubi oritur voluntas quae non erat? neque enim voluntas dei creatura est sed ante creaturam, quia non crearetur aliquid nisi creatoris voluntas praecederet. ad ipsam ergo dei substantiam pertinet voluntas eius. quod si exortum est aliquid in dei substantia quod prius non erat, non veraciter dicitur aeterna illa substantia. si autem dei voluntas sempiterna erat, ut esset creatura, cur non sempiterna et creatura?' 11.11.13 qui haec dicunt nondum te intellegunt, o sapientia dei, lux mentium, nondum intellegunt quomodo fiant quae per te atque in te fiunt, et conantur aeterna sapere, sed adhuc in praeteritis et futuris rerum motibus cor eorum volitat et adhuc vanum est. quis tenebit illud et figet illud, ut paululum stet, et paululum rapiat splendorem semper stantis aeternitatis, et comparet cum temporibus numquam stantibus, et videat esse incomparabilem, et videat longum tempus, nisi ex multis praetereuntibus motibus qui simul extendi non possunt, longum non fieri; non autem praeterire quicquam in aeterno, sed totum esse praesens; nullum vero tempus totum esse praesens; et videat omne praeteritum propelli ex futuro et omne futurum ex praeterito consequi, et omne praeteritum ac futurum ab eo quod semper est praesens creari et excurrere? quis tenebit cor hominis, ut stet et videat quomodo stans dictet futura et praeterita tempora nec futura nec praeterita aeternitas? numquid manus mea valet hoc aut manus oris mei per loquellas agit tam grandem rem?

---

Augustine, CONFESSIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
