Latin
11.1.53 to 11.1.56
Augustine, Confessiones 11.1.53-56
Not analysed yet
11. 21. 27 dixi ergo paulo ante quod praetereuntia tempora metimur, ut possimus dicere duplum esse hoc temporis ad illud simplum, aut tantum hoc quantum illud, et si quid aliud de partibus temporum possumus renuntiare metiendo. quocirca, ut dicebam, praetereuntia metimur tempora, et si quis mihi dicat, 'unde scis?' ,respondeam, scio quia metimur, nec metiri quae non sunt possumus, et non sunt praeterita vel futura. praesens vero tempus quomodo metimur, quando non habet spatium? metitur ergo cum praeterit, cum autem praeterierit, non metitur; quid enim metiatur non erit. sed unde et qua et quo praeterit, cum metitur? unde nisi ex futuro? qua nisi per praesens? quo nisi in praeteritum? ex illo ergo quod nondum est, per illud quod spatio caret, in illud quod iam non est. quid autem metimur nisi tempus in aliquo spatio? neque enim dicimus simpla et dupla et tripla et aequalia, et si quid hoc modo in tempore dicimus nisi spatia temporum. in quo ergo spatio metimur tempus praeteriens? utrum in futuro, unde praeterit? sed quod nondum est, non metimur. an in praesenti, qua praeterit? sed nullum spatium non metimur. an in praeterito, quo praeterit? sed quod iam non est, non metimur. 11. 22. 28 exarsit animus meus nosse istuc implicatissimum aenigma. noli claudere, domine deus meus, bone pater, per Christum obsecro, noli claudere desiderio meo ista et usitata et abdita, quominus in ea penetret et dilucescant allucente misericordia tua, domine. quem percontabor de his? et cui fructuosius confitebor imperitiam meam nisi tibi, cui non sunt molesta studia mea flammantia vehementer in scripturas tuas? da quod amo; amo enim, et hoc tu dedisti. da, pater, qui vere nosti data bona dare filiis tuis, da, quoniam suscepi cognoscere et labor est ante me, donec aperias. per Christum obsecro, in nomine eius sancti sanctorum nemo mihi obstrepat. et ego credidi, propter quod et loquor. haec est spes mea, ad hanc vivo, ut contempler delectationem domini. ecce veteres posuisti dies meos et transeunt, et quomodo, nescio. et dicimus tempus et tempus, tempora et tempora: 'quamdiu dixit hoc ille,' 'quamdiu fecit hoc ille' et: 'quam longo tempore illud non vidi' et: 'duplum temporis habet haec syllaba ad illam simplam brevem.' dicimus haec et audimus haec et intellegimur et intellegimus. manifestissima et usitatissima sunt, et eadem rursus nimis latent et nova est inventio eorum.