# Confessiones 11.1.65-68

Augustine, Confessiones, 11.1.65 to 11.1.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/confessiones/11.1.65

11.26.33 nonne tibi confitetur anima mea confessione veridica metiri me tempora? itane, deus meus, metior et quid metiar nescio. metior motum corporis tempore: item ipsum tempus nonne metior? an vero corporis motum metirer, quamdiu sit et quamdiu hinc illuc perveniat, nisi tempus in quo movetur metirer? ipsum ergo tempus unde metior? an tempore breviore metimur longius sicut spatio cubiti spatium transtri? sic enim videmur spatio brevis syllabae metiri spatium longae syllabae atque id duplum dicere. ita metimur spatia carminum spatiis versuum et spatia versuum spatiis pedum et spatia pedum spatiis syllabarum et spatia longarum spatiis brevium, non in paginis (nam eo modo loca metimur, non tempora) sed cum voces pronuntiando transeunt et dicimus, 'longum carmen est, nam tot versibus contexitur; longi versus, nam tot pedibus constant; longi pedes, nam tot syllabis tenduntur; longa syllaba est, nam dupla est ad brevem.' sed neque ita comprehenditur certa mensura temporis, quandoquidem fieri potest ut ampliore spatio temporis personet versus brevior, si productius pronuntietur, quam longior, si correptius. ita carmen, ita pes, ita syllaba. inde mihi visum est nihil esse aliud tempus quam distentionem; sed cuius rei, nescio, et mirum, si non ipsius animi. quid enim metior, obsecro, deus meus? et dico aut indefinite, 'longius est hoc tempus quam illud' aut etiam definite, 'duplum est hoc ad illud.' tempus metior, scio; sed non metior futurum, quia nondum est, non metior praesens, quia nullo spatio tenditur, non metior praeteritum, quia iam non est. quid ergo metior? an praetereuntia tempora, non praeterita? sic enim dixeram. 11.27.34 insiste, anime meus, et attende fortiter. deus adiutor noster: ipse fecit nos, et non nos. attende ubi albescit veritas. ecce puta vox corporis incipit sonare et sonat et adhuc sonat, et ecce desinit, iamque silentium est, et vox illa praeterita est et non est iam vox. futura erat antequam sonaret, et non poterat metiri quia nondum erat, et nunc non potest quia iam non est. tunc ergo poterat cum sonabat, quia tunc erat quae metiri posset. sed et tunc non stabat; ibat enim et praeteribat. an ideo magis poterat? praeteriens enim tendebatur in aliquod spatium temporis quo metiri posset, quoniam praesens nullum habet spatium. si ergo tunc poterat, ecce puta altera coepit sonare et adhuc sonat continuato tenore sine ulla distinctione. metiamur eam dum sonat. cum enim sonare cessaverit, iam praeterita erit et non erit quae possit metiri. metiamur plane et dicamus quanta sit. sed adhuc sonat nec metiri potest nisi ab initio sui, quo sonare coepit, usque ad finem, quo desinit. ipsum quippe intervallum metimur ab aliquo initio usque ad aliquem finem. quapropter vox quae nondum finita est metiri non potest, ut dicatur quam longa vel brevis sit, nec dici aut aequalis alicui aut ad aliquam simpla vel dupla vel quid aliud. cum autem finita fuerit, iam non erit. quo pacto igitur metiri poterit? et metimur tamen tempora, nec ea quae nondum sunt, nec ea quae iam non sunt, nec ea quae nulla mora extenduntur, nec ea quae terminos non habent. nec futura ergo nec praeterita nec praesentia nec praetereuntia tempora metimur, et metimur tamen tempora.

---

Augustine, CONFESSIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
