Latin
11.1.7 to 11.1.10
Augustine, Confessiones 11.1.7-10
Not analysed yet
11. 2. 4 domine, miserere mei et exaudi desiderium meum. puto enim quod non sit de terra, non de auro et argento et lapidibus aut decoris vestibus aut honoribus et potestatibus aut voluptatibus carnis, neque de necessariis corpori et huic vitae peregrinationis nostrae, quae omnia nobis apponuntur quaerentibus regnum et iustitiam tuam. vide, deus meus, unde sit desiderium meum. narraverunt mihi iniusti delectationes, sed non sicut lex tua, domine: ecce unde est desiderium meum. vide, pater, aspice et vide et approba, et placeat in conspectu misericordiae tuae invenire me gratiam ante te, ut aperiantur pulsanti mihi interiora sermonum tuorum. obsecro per dominum nostrum Iesum Christum filium tuum, virum dexterae tuae, filium hominis, quem confirmasti tibi mediatorem tuum et nostrum, per quem nos quaesisti non quaerentes te, quaesisti autem ut quaereremus te, verbum tuum per quod fecisti omnia (in quibus et me), unicum tuum per quem vocasti in adoptionem populum credentium (in quo et me) --per eum te obsecro, qui sedet ad dexteram tuam et te interpellat pro nobis, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi: ipsos quaero in libris tuis. Moyses de illo scripsit; hoc ipse ait, hoc veritas ait. 11. 3. 5 audiam et intellegam quomodo in principio fecisti caelum et terram. scripsit hoc Moyses, scripsit et abiit, transiit hinc a te ad te, neque nunc ante me est. nam si esset, tenerem eum et rogarem eum et per te obsecrarem ut mihi ista panderet, et praeberem aures corporis mei sonis erumpentibus ex ore eius, et si hebraea voce loqueretur, frustra pulsaret sensum meum nec inde mentem meam quicquam tangeret; si autem latine, scirem quid diceret. sed unde scirem an verum diceret? quod si et hoc scirem, num ab illo scirem? intus utique mihi, intus in domicilio cogitationis, nec hebraea nec graeca nec latina nec barbara, veritas sine oris et linguae organis, sine strepitu syllabarum diceret, 'verum dicit', et ego statim certus confidenter illi homini tuo dicerem, 'verum dicis.' cum ergo illum interrogare non possim, te, quo plenus vera dixit, veritas, rogo te, deus meus, rogo, parce peccatis meis, et qui illi servo tuo dedisti haec dicere, da et mihi haec intellegere.