Latin
12.1.1 to 12.1.6
Augustine, Confessiones 12.1.1-6
Not analysed yet
12. 1. 1 multa satagit cor meum, domine, in hac inopia vitae meae, pulsatum verbis sanctae scripturae tuae, et ideo plerumque in sermone copiosa est egestas humanae intellegentiae, quia plus loquitur inquisitio quam inventio, et longior est petitio quam impetratio, et operosior est manus pulsans quam sumens. tenemus promissum: quis corrumpet illud? si deus pro nobis, quis contra nos? 'petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis. omnis enim qui petit accipit, et quaerens inveniet, et pulsanti aperietur.' promissa tua sunt, et quis falli timeat cum promittit veritas? 12. 2. 2 confitetur altitudini tuae humilitas linguae meae, quoniam tu fecisti caelum et terram: hoc caelum quod video terramque quam calco, unde est haec terra quam porto, tu fecisti. sed ubi est caelum caeli, domine, de quo audivimus in voce psalmi: 'caelum caeli domino, terram autem dedit filiis hominum'? ubi est caelum quod non cernimus, cui terra est hoc omne quod cernimus? hoc enim totum corporeum non ubique totum ita cepit speciem pulchram in novissimis, cuius fundus est terra nostra, sed ad illud caelum caeli etiam terrae nostrae caelum terra est. et hoc utrumque magnum corpus non absurde terra est ad illud nescio quale caelum quod domino est, non filiis hominum. 12. 3. 3 et nimirum haec terra erat invisibilis et incomposita, et nescio qua profunditas abyssi, super quam non erat lux quia nulla species erat illi, unde iussisti ut scriberetur quod 'tenebrae erant super abyssum.' quid aliud quam lucis absentia? ubi enim lux esset, si esset, nisi super esset eminendo et inlustrando? ubi ergo lux nondum erat, quid erat adesse tenebras nisi abesse lucem? super itaque erant tenebrae quia super lux aberat, sicut sonus ubi non est, silentium est. et quid est esse ibi silentium nisi sonum ibi non esse? nonne tu, domine, docuisti hanc animam quae tibi confitetur? nonne tu, domine, docuisti me quod, priusquam istam informem materiam formares atque distingueres, non erat aliquid, non color, non figura, non corpus, non spiritus? non tamen omnino nihil: erat quaedam informitas sine ulla specie.