Latin
12.1.13 to 12.1.16
Augustine, Confessiones 12.1.13-16
Not analysed yet
12. 7. 7 et unde utcumque erat, nisi esset abs te, a quo sunt omnia, in quantumcumque sunt? sed tanto a te longius, quanto dissimilius, neque enim locis. itaque tu, domine, qui non es alias aliud et alias aliter, sed idipsum et idipsum et idipsum, sanctus, sanctus, sanctus, dominus deus omnipotens, in principio, quod est de te, in sapientia tua, quae nata est de substantia tua, fecisti aliquid et de nihilo. fecisti enim caelum et terram non de te. nam esset aequale unigenito tuo ac per hoc et tibi, et nullo modo iustum esset, ut aequale tibi esset quod de te non esset. et aliud praeter te non erat unde faceres ea, deus, una trinitas et trina unitas, et ideo de nihilo fecisti caelum et terram, magnum quiddam et parvum quiddam, quoniam omnipotens et bonus es ad facienda omnia bona, magnum caelum et parvam terram, duo quaedam, unum prope te, alterum prope nihil, unum quo superior tu esses, alterum quo inferius nihil esset. 12. 8. 8 sed illud caelum caeli tibi, domine; terra autem, quam dedisti filiis hominum cernendam atque tangendam, non erat talis qualem nunc cernimus et tangimus. invisibilis enim erat et incomposita, et abyssus erat super quam non erat lux, aut tenebrae erant super abyssum, id est magis quam in abysso. ista quippe abyssus aquarum iam visibilium etiam in profundis suis habet speciei suae lucem utcumque sensibilem piscibus et repentibus in suo fundo animantibus. illud autem totum prope nihil erat, quoniam adhuc omnino informe erat; iam tamen erat quod formari poterat. tu enim, domine, fecisti mundum de materia informi, quam fecisti de nulla re paene nullam rem, unde faceres magna, quae miramur filii hominum. valde enim mirabile hoc caelum corporeum, quod firmamentum inter aquam et aquam secundo die post conditionem lucis dixisti, 'fiat', et sic est factum. quod firmamentum vocasti caelum, sed caelum terrae huius et maris, quae fecisti tertio die dando speciem visibilem informi materiae, quam fecisti ante omnem diem. iam enim feceras et caelum ante omnem diem, sed caelum caeli huius, quia in principio feceras caelum et terram. terra autem ipsa quam feceras informis materies erat, quia invisibilis erat et incomposita, et tenebrae super abyssum. de qua terra invisibili et incomposita, de qua informitate, de quo paene nihilo faceres haec omnia quibus iste mutabilis mundus constat et non constat, in quo ipsa mutabilitas apparet, in qua sentiri et dinumerari possunt tempora, quia rerum mutationibus fiunt tempora dum variantur et vertuntur species, quarum materies praedicta est terra invisibilis.