Latin
12.1.29 to 12.1.32
Augustine, Confessiones 12.1.29-32
Not analysed yet
12. 12. 15 quibus consideratis, quantum donas, deus meus, quantum me ad pulsandum excitas quantumque pulsanti aperis, duo reperio quae fecisti carentia temporibus, cum tibi neutrum coaeternum sit: unum quod ita formatum est ut sine ullo defectu contemplationis, sine ullo intervallo mutationis, quamvis mutabile tamen non mutatum, tua aeternitate atque incommutabilitate perfruatur; alterum quod ita informe erat ut ex qua forma in quam formam vel motionis vel stationis mutaretur, quo tempori subderetur, non haberet. sed hoc ut informe esset non reliquisti, quoniam fecisti ante omnem diem in principio caelum et terram, haec duo quae dicebam. 'terra autem invisibilis erat et incomposita, et tenebrae super abyssum': quibus verbis insinuatur informitas, ut gradatim excipiantur qui omnimodam speciei privationem nec tamen ad nihil perventionem cogitare non possunt, unde fieret alterum caelum et terra visibilis atque composita et aqua speciosa et quidquid deinceps in constitutione huius mundi non sine diebus factum commemoratur, quia talia sunt ut in eis agantur vicissitudines temporum propter ordinatas commutationes motionum atque formarum. 12. 13. 16 hoc interim sentio, deus meus, cum audio loquentem scripturam tuam: 'in principio fecit deus caelum et terram. terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum,' neque commemorantem quoto die feceris haec. sic interim sentio propter illud caelum caeli, caelum intellectuale, ubi est intellectus nosse simul, non ex parte, non in aenigmate, non per speculum, sed ex toto, in manifestatione, facie ad faciem; non modo hoc, modo illud, sed quod dictum est nosse simul sine ulla vicissitudine temporum, et propter invisibilem atque incompositam terram sine ulla vicissitudine temporum, quae solet habere modo hoc et modo illud, quia ubi nulla species, nusquam est hoc et illud. propter duo haec, primitus formatum et penitus informe, illud caelum, sed caelum caeli, hoc vero terram, sed terram invisibilem et incompositam, propter duo haec interim sentio sine commemoratione dierum dicere scripturam tuam, 'in principio fecit deus caelum et terram.' statim quippe subiecit quam terram dixerit, et quod secundo die commemoratur factum firmamentum et vocatum caelum, insinuat de quo caelo prius sine diebus sermo locutus sit.