# Confessiones 12.1.39-42

Augustine, Confessiones, 12.1.39 to 12.1.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/confessiones/12.1.39

12.15.20 nam etsi non invenimus tempus ante illam -- prior quippe omnium creata est sapientia, nec utique illa sapientia tibi, deus noster, patri suo, plane coaeterna et aequalis et per quam creata sunt omnia et in quo principio fecisti caelum et terram, sed profecto sapientia quae creata est, intellectualis natura scilicet, quae contemplatione luminis lumen est; dicitur enim et ipsa, quamvis creata, sapientia, sed quantum interest inter lumen quod inluminat et quod inluminatur, tantum inter sapientiam quae creat et istam quae creata est, sicut inter iustitiam iustificantem et iustitiam quae iustificatione facta est (nam et nos dicti sumus iustitia tua; ait enim quidam servus tuus, 'ut nos simus iustitia dei in ipso'). ergo quia prior omnium creata est quaedam sapientia quae creata est, mens rationalis et intellectualis castae civitatis tuae, matris nostrae, quae sursum est et libera est et aeterna in caelis (quibus caelis, nisi qui te laudant caeli caelorum, quia hoc est et caelum caeli domino?), etsi non invenimus tempus ante illam, quia et creaturam temporis antecedit, quae prior omnium creata est, ante illam tamen est ipsius creatoris aeternitas, a quo facta sumpsit exordium, quamvis non temporis, quia nondum erat tempus, ipsius tamen conditionis suae. 12.15.21 unde ita est abs te, deo nostro, ut aliud sit plane quam tu et non idipsum. etsi non solum ante illam sed nec in illa invenimus tempus, quia est idonea faciem tuam semper videre nec uspiam deflectitur ab ea (quo fit ut nulla mutatione varietur). inest ei tamen ipsa mutabilitas, unde tenebresceret et frigesceret nisi amore grandi tibi cohaerens tamquam semper meridies luceret et ferveret ex te. o domus luminosa et speciosa, dilexi decorem tuum et locum habitationis gloriae domini mei, fabricatoris et possessoris tui! tibi suspiret peregrinatio mea, et dico ei qui fecit te ut possideat et me in te, quia fecit et me. erravi sicut ovis perdita, sed in umeris pastoris mei, structoris tui, spero me reportari tibi.

---

Augustine, CONFESSIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
