Latin
12.1.43 to 12.1.46
Augustine, Confessiones 12.1.43-46
Not analysed yet
12. 15. 22 quid dicitis mihi, quos alloquebar contradictores, qui tamen et Moysen pium famulum dei et libros eius oracula sancti spiritus creditis? estne ista domus dei, non quidem deo coaeterna sed tamen secundum modum suum aeterna in caelis, ubi vices temporum frustra quaeritis, quia non invenitis? supergreditur enim omnem distentionem et omne spatium aetatis volubile, cui semper inhaerere deo bonum est. 'est' inquiunt. quid igitur ex his quae clamavit cor meum ad deum meum, cum audiret interius vocem laudis eius, quid tandem falsum esse contenditis? an quia erat informis materies, ubi propter nullam formam nullus ordo erat? ubi autem nullus ordo erat, nulla esse vicissitudo temporum poterat; et tamen hoc paene nihil, in quantum non omnino nihil erat, ab illo utique erat a quo est quidquid est, quod utcumque aliquid est. 'hoc quoque' aiunt 'non negamus.' 12. 16. 23 cum his enim volo coram te aliquid conloqui, deus meus, qui haec omnia, quae intus in mente mea non tacet veritas tua, vera esse concedunt. nam qui haec negant, latrent quantum volunt et obstrepant sibi: persuadere conabor ut quiescant et viam praebeant ad se verbo tuo. quod si noluerint et reppulerint me, obsecro, deus meus, ne tu sileas a me. tu loquere in corde meo veraciter; solus enim sic loqueris. et dimittam eos foris sufflantes in pulverem et excitantes terram in oculos suos, et intrem in cubile meum et cantem tibi amatoria, gemens inenarrabiles gemitus in peregrinatione mea et recordans Hierusalem extento in eam sursum corde, Hierusalem patriam meam, Hierusalem matrem meam, teque super eam regnatorem, inlustratorem, patrem, tutorem, maritum, castas et fortes delicias et solidum gaudium et omnia bona ineffabilia, simul omnia, quia unum summum et verum bonum. et non avertar donec in eius pacem, matris carissimae, ubi sunt primitiae spiritus mei, unde ista mihi certa sunt, conligas totum quod sum a dispersione et deformitate hac et conformes atque confirmes in aeternum, deus meus, misericordia mea. cum his autem qui cuncta illa quae vera sunt falsa esse non dicunt, honorantes et in culmine sequendae auctoritatis nobiscum constituentes illam per sanctum Moysen editam sanctam scripturam tuam, et tamen nobis aliquid contradicunt, ita loquor. tu esto, deus noster, arbiter inter confessiones meas et contradictiones eorum.