# Confessiones 12.1.51-56

Augustine, Confessiones, 12.1.51 to 12.1.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/confessiones/12.1.51

12.17.26 est adhuc quod dicat, si quis alius velit, non scilicet iam perfectas atque formatas invisibiles visibilesque naturas caeli et terrae nomine significari, cum legitur, 'in principio fecit deus caelum et terram,' sed ipsam adhuc informem inchoationem rerum formabilem creabilemque materiam his nominibus appellatam, quod in ea iam essent ista confusa, nondum qualitatibus formisque distincta, quae nunc iam digesta suis ordinibus vocantur caelum et terra, illa spiritalis, haec corporalis creatura. 12.18.27 quibus omnibus auditis et consideratis, nolo verbis contendere; ad nihil enim utile est nisi ad subversionem audientium. ad aedificationem autem bona est lex, si quis ea legitime utatur, quia finis eius est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta; et novi magister noster in quibus duobus praeceptis totam legem prophetasque suspenderit. quae mihi ardenter confitenti, deus meus, lumen oculorum meorum in occulto, quid mihi obest, cum diversa in his verbis intellegi possint, quae tamen vera sint? quid, inquam, mihi obest, si aliud ego sensero quam sensit alius eum sensisse qui scripsit? omnes quidem qui legimus nitimur hoc indagare atque comprehendere, quod voluit ille quem legimus, et cum eum veridicum credimus, nihil quod falsum esse vel novimus vel putamus audemus eum existimare dixisse. dum ergo quisque conatur id sentire in scripturis sanctis quod in eis sensit ille qui scripsit, quid mali est si hoc sentiat quod tu, lux omnium veridicarum mentium, ostendis verum esse, etiamsi non hoc sensit ille quem legit, cum et ille verum nec tamen hoc senserit? 12.19.28 verum est enim, domine, fecisse te caelum et terram. et verum est esse principium sapientiam tuam, in qua fecisti omnia. item verum est quod mundus iste visibilis habet magnas partes suas caelum et terram, brevi complexione factarum omnium conditarumque naturarum. et verum est quod omne mutabile insinuat notitiae nostrae quandam informitatem, qua formam capit vel qua mutatur et vertitur. verum est nulla tempora perpeti quod ita cohaeret formae incommutabili ut, quamvis sit mutabile, non mutetur. verum est informitatem, quae prope nihil est, vices temporum habere non posse. verum est quod, unde fit aliquid, potest quodam genere locutionis habere iam nomen eius rei quae inde fit: unde potuit vocari caelum et terra quaelibet informitas unde factum est caelum et terra. verum est omnium formatorum nihil esse informi vicinius quam terram et abyssum. verum est quod non solum creatum atque formatum sed etiam quidquid creabile atque formabile est tu fecisti, ex quo sunt omnia. verum est omne quod ex informi formatur prius esse informe, deinde formatum.

---

Augustine, CONFESSIONES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
