Latin
12.1.57 to 12.1.60
Augustine, Confessiones 12.1.57-60
Not analysed yet
12. 20. 29 ex his omnibus veris de quibus non dubitant, quorum interiori oculo talia videre donasti et qui Moysen, famulum tuum, in spiritu veritatis locutum esse immobiliter credunt, ex his ergo omnibus aliud sibi tollit qui dicit, 'in principio fecit deus caelum et terram,' id est in verbo suo sibi coaeterno fecit deus intellegibilem atque sensibilem vel spiritalem corporalemque creaturam; aliud qui dicit, 'in principio fecit deus caelum et terram,' id est in verbo suo sibi coaeterno fecit deus universam istam molem corporei mundi huius cum omnibus quas continet manifestis notisque naturis; aliud qui dicit, 'in principio fecit deus caelum et terram,' id est in verbo suo sibi coaeterno fecit informem materiam creaturae spiritalis et corporalis; aliud qui dicit, 'in principio fecit deus caelum et terram,' id est in verbo suo sibi coaeterno fecit deus informem materiam creaturae corporalis, ubi confusum adhuc erat caelum et terra, quae nunc iam distincta atque formata in istius mundi mole sentimus; aliud qui dicit, 'in principio fecit deus caelum et terram,' id est in ipso exordio faciendi atque operandi fecit deus informem materiam confuse habentem caelum et terram, unde formata nunc eminent et apparent cum omnibus quae in eis sunt. 12. 21. 30 item quod attinet ad intellectum verborum sequentium, ex illis omnibus veris aliud sibi tollit qui dicit, 'terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum,' id est corporale illud quod fecit deus adhuc materies erat corporearum rerum informis, sine ordine, sine luce; aliud qui dicit, 'terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum,' id est hoc totum quod caelum et terra appellatum est adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret caelum corporeum et terra corporea cum omnibus quae in eis sunt corporeis sensibus nota; aliud qui dicit, 'terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum,' id est hoc totum quod caelum et terra appellatum est adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret caelum intelligibile (quod alibi dicitur caelum caeli) et terra, scilicet omnis natura corporea, sub quo nomine intellegatur etiam hoc caelum corporeum, id est unde fieret omnis invisibilis visibilisque creatura; aliud qui dicit, 'terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum,' non illam informitatem nomine caeli et terrae scriptura appellavit, sed iam erat, inquit, ipsa informitas quam terram invisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum nominavit, de qua caelum et terram deum fecisse praedixerat, spiritalem scilicet corporalemque creaturam; aliud qui dicit, 'terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum,' id est informitas quaedam iam materies erat unde caelum et terram deum fecisse scriptura praedixit, totam scilicet corpoream mundi molem in duas maximas partes superiorem atque inferiorem distributam cum omnibus quae in eis sunt usitatis notisque creaturis.